monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 69, 5
Quantam vim habeat baptisma, et aqua in Christo sanctificata gratiam, paululum post docebo: interim iuxta vulgare proverbium: Malo arboris nodo, malus cuneus requirendus est. Hoc quod dicit, unius uxoris virum, potest et aliter disseri. Ex Iudaeis erat Apostolus: prima Christi Ecclesia de Israel reliquiis congregabatur. Sciebat, Lege concessum, et exemplo Patriarcharum ac Moysi familiare populo noverat in multis uxoribus liberos spargere: ipsis quoque Sacerdotibus huius licentiae patebat arbitrium: Praecepit ergo, ne eamdem licentiam Ecclesiae sibi vindicent Sacerdotes: ne bina pariter et trina coniugia sortiantur; sed ut singulas uno tempore uxores habeant. Ne contentiosum clames esse quod diximus, accipe et aliam explanationem: ne tibi soli liceat, non voluntatem Legi, sed Legem iungere voluntati. Quidam coacte interpretantur uxores pro Ecclesiis, viros pro Episcopis debere accipi. Et hoc in Nicaena quoque Synodo a patribus esse decretum, ne de alia ad aliam Ecclesiam Episcopus transferatur: ne virginali pauperculae societate contempta, ditioris adulterae quaerat amplexus: ut quomodo culpa et filiorum vitium in λογισμοῖς, id est, cogitationibus, accipitur; domusque dispensatio ad animam refertur et corpus, ita et uxores Pontificum dici Ecclesias. De quibus in Isaia scriptum est: Mulieres properantes de spectaculo venite: non est enim populus habens intelligentiam . Et rursum: Mulieres divites, surgite, et audite vocem meam . Et in Proverbiis: Mulierem fortem quis inveniet? Honorabilior est pretiosis lapidibus, quae talis est. Confidit in ea cor viri sui. Et in eodem volumine: Sapientes mulieres aedificaverunt domum; insipiens autem destruxit manibus . Nec hoc, inquiunt, Episcopis videatur indignum, cum de Deo quoque scriptum sit: Sicut despicit uxor virum suum, sic despexit me domus Israel . Et in Apostolo: Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo . Mulierem autem, id est, γυναῖκα iuxta Graeci sermonis ambiguitatem, in his omnibus testimoniis uxorem potius intellige. Violenta est, inquies, et satis dura etiam haec interpretatio. Redde igitur Scripturae simplicitatem suam, ne tuis contra te legibus dimicemus. Quaeram et illud: Si quis et ante baptismum habuerit concubinam, et illa mortua, baptizatus uxorem duxerit, utrum Clericus fieri debeat an non? Respondebis posse fieri: quia concubinam habuerit, non uxorem. Coniugales ergo tabulae et iura dotalia, non coitus ab Apostolo condemnatur. Multos videmus ob nimiam paupertatem, uxorum sarcinam declinare, et ancillas suas habere pro uxoribus, susceptosque ex his liberos colere ut proprios: qui si forte ditati ab Imperatore, stolam illis meruerint, confestim Apostolo colla submittent, et inviti inter uxores eas recipere cogentur. Sin autem Principale rescriptum eadem tenuitas impetrare non quiverit, cum romanis legibus scita Ecclesiae mutabuntur. Vide ne hoc quod dicitur: unius uxoris virum, unius mulieris possit intelligi, ut ad coitum magis referatur, quam ad dotales tabulas. Haec universa proferimus, non quo verae et simplici intelligentiae resistamus: sed ut doceamus te Scripturas sanctas sic intelligere ut scriptae sunt; nec evacuare baptismum Salvatoris, et totum patibuli sacramentum irritum facere.